HESPERICa vel HESPERIDUM

HESPERICa vel HESPERIDUM
HESPERICa vel HESPERIDUM
Mala, inter initia Dionysii mysteriorum olim, recensentur Orpheo, versibus his apud Clementem,
Κῶνος καὶ ῥέμβος καὶ παίγνια καμπε??ίγυια,
Μῆλα τε χρυςέα καλὰ παῤ Ε῾σπερίδων λιγυφώνων.
Dicta ab Hesperidum Nympharum hortis, unde ab Hercule primitus in Graeciam illata sunt. Ε῾ςπερίδας quoque Timachidas vocat et Aristoctates, qui apud Laconas haec mala Diis apponi consuevisse, in Laconicus tradunt. Eadem sunt cum aurantiiis nostris, de quibus supra diximus. Vide Salmas. ail Solin. p. 955. et sepp. Fuit autem hortus is ad Occanum Atlanticum, minime confundendus cum horto Hesperidum, ab urbe Libyae Hesperidibus (quae postea Berenice dicta) cui vicinus erat, nomen adeopto, uti docet idem ibid. p. 373. et 374. Ceterum Hesperidum fabulam φυςικῶς interpretatur ita Vosl. Quod Hercules rapuisse fertur mala Hesperidum, co signatur, Solem exortum luce suâ proestringere lumen stellarum; quoe generali nomine per Hesperidas intelliguntur ---- Per bortum Hesperidum intelligitur caelum siellarum ---- mala aurea sunt stelloe ---- Draco, qui custodit, vel Zodiacus est, vel Horizon etc. Vide eum de Orig. et Progr. Idol. l. 2. c. 15. Virg. in Bucol Eclog. 6. v. 62. Strab. l. 3. p. 150.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”